Lietuvas karaļa Mindauga dāvinājuma akts, ar kuru viņš Sēlijas zemes nodod Livonijas ordenim.

[1261.gada 7.augustā]
__________________________________________________________________________

Noraksts A

Mindowe, Dei gratia rex Littowiae. Universitatem vestram scire volumus, ad quos praesens scriptum pervenerit, quod nos de maturo consilio et consensu heredum nostrorum, scilicet Replen et Gherstutten, assignamus et donamus totam terram Selen et Seloniam dilectis magistro et fratribus domus Theutonicorum per Livoniam, cum omnibus distinctionibus terminorum et pertinentiis, sicut inferius patet. Primo incipiendo distinctiones inter Christianos et Selones ex opposito Burchwalle Nowenene, descendendo Dunam ad medium torrentem versus Romelem, vicinum insulae Dolen; distinctiones vero alterius lateris inter Selones et Littewinos a praedicto Burchwalle Nowenene transeundo directe super viam Kopwech, eandeni viam sequendo usque ad ripam Lodenbeke, ripam Lodenbeke descendendo usque pervenitur, ubi alio nomine vocatur de Dussethe; praedictam Dussethe ultra sequendo in lacum, qui dicitur de Sarthe, apud lacum Sarthe transeundo in ripam, quae inde affluit, quae dicitur Swenteuppe, Swenteuppam descendendo in ripam Lettowiae, praedictam ripam ascendendo et persequendo in ripam Wassenke, ultra in ripam Vesinthe, ultra in ripam Lenene, praedictam ripam Lenene ultra descendendo in flumen, quod vocatur Semigaller A; praedictum flumen Semigaller A ultra descendendo in Babatesmunde. Ceterum alia Burchwalle, in praedictis distinctionibus et terminis situata, cum omnibus pertinentiis, sicut Meddennen, Calven, Mallaysen, Thowraggen, Utten, Uspal, ac aliorum bonorum, in praedictis distinctionibus iacentium, praesentibus et futuris temporibus utantur pacifice ac quiete in perpetuum, nullo omnino hominum contradicente. In huius itaque assignationis et donationis perennem memoriam praesens privilegium, inde confectum, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo, VII. idus Augusti. 

Noraksts B

In nomine Domini, amen. Nos Mindowe, Dei gratia rex Litwinorum, post susceptionem fidei catholicae ac sacri baptisiuatis unda, inspiratione Divina informati, quod inter omnia genera virtutum Deo acceptabilius est lucrum animarum, et ne in errorem pristinum infidelitatis labeamur, ob spem renuntiationis aeternae ac in salutem animae nostrae, honorabilibus et religiosis viris, magistro et fratribus beatae Mariae domus Theuton. hospit. Ierusal. in Livonia, dedimus et damus bona fide matura deliberatione, totam terram Zeloniae, dictam vulgariter Zelland vnd Zeln, cum omnibus attinentiis, prout in distinctionibus limitum infra patebit. Primo inchoando limites inter Christianos ex opposito vallas Novenene, dictum volgariter de borchwack Novenene, descendendo fluvium dictum Dune, transeundo usque ad medium torrentem praedicti Dune usque in ripam, quae volgariter dicitur Keckow, ex opposito Dolen, ubi praedicta ripa influit in Dunam. Limites vero alteri lacus Dunae inter Zelones et Litwinos a praedicto Novenene transeundo directe super viam, volgariter dictam Köpweck, eandem viam sequendo usque ad rivum, qui dicitur Lödenbecke, rivum Lodenbecke, descendendo quousque pervenitur, ubi alio nomine vocatur, scil. die Dussethe.   Praedicto rivo Dussethe sequendo usque in lacum, qui dicitur die Sarthe, circa praedictum lacum transeundo usque ad ripam, quae de lacu effluit et volgariter dicitur Swentoppe. Praedictam ripam Swentoppe descendendo usque in unam ripam, quae dicitur de Lettawie; ripam Littowie ascendendo usque in ripam Waseweke, ultra pervenitur in ripam Wesinte, ultra procedendo in ripam Levene; praedictam ripam Levene ultra descendendo usque ad fluvium, qui dicitur die Semgaller A, praedictam Semigaller A descendendo usque in Babatesmunde et omnia valla, quae dicuntur Borchwale, qui in dislinctionibus harum limitum iacent, cum omnibus attinentiis suis, sicut Alze, Medennen, Calven, Allciten, Mallaisen, Towracken, Utten, Uszpal, et omnia alia valla, qui dicuntur Borchwale, et terras, qui in distinctionibus limitum iacent, ut supradictum est. 

_________________________________________________________________________

Avots: Liv-, Est- und Curländisches Urkundenbuch. Hrsg. von F.G.Bunge u.a. Bd. I, Reval, 1853. n.363. Kolonnen 461-464.

Komentārs

Daudzi autori apšauba šī dokumenta autentiskumu, izvirzot hipotēzi, ka tas ir ordeņa viltojums, lai pamatotu savas tiesības uz Sēlijas zemēm. Skatīt, piemēram - Biļķins, V. Sēlija un Dienvidkursa. Mineapolisa: Sēļzemnieks, 1992. 8.-11.lpp.

Ievietots: 11.09.2001.

HISTORIA.LV