Sāmsalas bīskaps Heinrihs vienojas ar Livonijas ordeņa mestru Dītrihu no Groningenes par zemju sadalīšanu Vīkā.

[1242.gadā]
__________________________________________________________

Frater Henricus, miseratione Divina episcopus Osiliae et maritimae, omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in dom. I. C. Notum esse volumus, quod magister Th. Domus Theutonicorum in Livonia et fratres sui de matura providentia in hoc nobiscum convenerunt anno Dominicae (incarnationis) MCCXLII, tu divisio Maritimae, quae ab eo tempore post quinquennium fieri debebat, ex condicto secundum tenorem privilegii nostri, quod ipsis fratribus super donatione quartae partis Maritimae concessimus, anticiparetur, nostro et ipsorum communi beneplacito accedente. Constitutis itaque propter hoe nobiscum praedicto magistro et fratribus suis, excepimus primo trecentos uncos, ecclesiae cathedrali assignandos, et reliqua bona, quae tunc vacabant, ita divisimus, tu partes illae, quae dicuntur Sorven, Cotye, cum omni libertate pre sua quarta ex donatione nostra cederent fratribus memoratis. Portum autem tam illum, qui est circa partes illas, quam alios portus Maritimae, liberos volumus culibet permanere. Si autem de bonis vasallorum, quam diu de ipsis no nest facta divisio, aliquid vacare contigerit, fratres de ipsis recipient libere suam quartam. Item villa, quae dicitur Lehale, ante castrum nostrum sita, cum omnibus suis petinentiis ex nostra noatione pro medietate cessit fratribus supradictis. Tu autem haec ordinatio robur firmitatis obtineat, praesenti paginae sigillum nostrum cum sigillo praefati magistri duximus apponendum.
____________________________________________________________

Avots: Liv-, Est- und Curländisches Urkundenbuch. Hrsg. von F.G.Bunge u.a. Bd. I, Reval, 1853. n.170, Kolonne 222.

Ievietots: 10.02.2003.

HISTORIA.LV