Leales bīskaps Hermanis nodod trešdaļu savas bīskapijas teritorijas Zobenbrāļu ordenim.

[1224.gada 23.jūlijā]
__________________________________________________________________

LXII.  Hermann, Bischof von Leal, übertragt einen Theil seines bischöflichen Territoriums dem Schwerdtorden, d. 23. Juli 1224.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heremannus, Dei gratia Lealensis episcopus, omnibus hoc scriptum legentibus salutem in eo, qui est salus omnium. Notum esse volumus tam futuris, quam praesentibus, quod de consilio venerabilis fratris nostri Alberti, Rigensis episcopi, et ecclesiae suae, peregrinorum quoque ac civium Rigensium, cum fratribus militiae Christi, iuxta quod in authentico ipsorum continetur, talem fecimus composisitionem, ut videlicet a nobis et a nostris successoribus ipsi teneant mediam circiter regionem episcopatus nostri, iurisdictione civili perpetuo possidendam, cum ecclesiis, decimis et omni emolumento temporali, terram videlicet Sackele, Normigunde, Mocke, cum suis attinentiis, et dimidiam partem terrae Waigele, salvo in omnibus nobis iure spirituali. In illisque terris per ecclesias suas personas idoneas instituent et eas instituendas nobis praesentabunt. Pro hiis autem terris nullum nobis temporale servitium aliud exhibebunt, nisi quod pro episcopatu nostro incursus hostium iugiter decertabunt, et in spiritualibus nobis obedient, et, cum ratione officii episcopalis ecclesias eorum visitabimus, expensas nobis necessarias ministrabunt. Fluvium autem Emaioga liberum relinquimus, vel gurgustium regis dimidium eis dimittemus. Ne quis autem eis super hac nostra concessione malitiosum afferat impedimentum, sub anathematis interminatione prohibemus, et ut factum nostrum robur perpetuum optineat, hanc cartam inde conscribi et sigillo nostro et domini Rigensis episcopi et ecclesiae suae muniri fecimus. Huius actionis testes sunt: dom. Albertus, Rigensis episcopus, Iohannes praepositus s. Mariae in Riga et eius conventus, Albero prior in Dunemunde cum fratribus suis, Rotmarus germanus noster, Thomas plebanus in Luneburg, vasalli eclesiae Rigensis: comes Burchardus de Aldenburg, Daniel de Lineward, Conradus de Ikescola, Iohannes de Dolen; peregrini: Frethehelmus de Poch, Theoderious de Escerde, Lutbertus de Northorpe, advocatus peregrinorum, Helmoldus de Luneburg, Heinricus de Lit, Iohannes de Bekeshovede, Engelbertus de Tisenhusen, Iacobus de Urbe; cives Rigenses: Luderus advocatus, Bernardus de Deventer, Albertus Utnorthing et alii quam plures. Datum in Riga, anno Domini MCCXXIV, decimo cal. Augusti.
_________________________________________________________________

Avots: Liv-, Est- und Curländisches Urkundenbuch. Hrsg. von F.G.Bunge u.a. Bd. I, Reval, 1853. n.61, Kolonnen 66-67.

Ievietots: 11.02.2003.

HISTORIA.LV