Rīgas bīskaps Alberts ieceļ savu brāli Hermani par Leales bīskapu.
[1224.gada 24.jūlijā]
________________________________________________________________
LXIII. Albert, Bischof von Riga, bestätig die durch die Wahl Hermann's zum Bischof von Leal veranlasste Ländertheilung, d. 24. Juli 1224.
Albert, Dei gratia Livoniensis episcopus, omnibus hoc scriptum legentibus
salutem in eo, qui est salus omnium. Quum ea, quae fiunt in tempore, labuntur
cum tempore, necesse est, ut ea, quae in ecclesia Dei utiliter disponuntur, ad
posterorum notitiam scripta transferant. Quapropter notum esse volumus tam
futuris quam praesentibus, qualiter in partibus Livoniae, crescente religione
Christiana, piae memoriae dominum Theodoricum, abbatem de Dunemunde
Cisterciensis ordinis, ad titulam Lealensem in Estonia episcopum ordinavimus.
Illo autem a paganis occiso, germanum nostrum, dominum Heremannum, abbatem S.
Pauli in Brema, loco eius substituimus auctoritate apostolica, quam plenam
habemus in eisdem partibus instituendi ecclesias cathedrales et in eis eligendi
et consecrandi episcopos. Cum autem, destructo iam dudum a paganis de Osilia
castro Leale, propter importuniatem eorum et alia quaedam impedimenta secus mare
non posset residere, in superioribus partibus, ubi tutiorem sibi sedem eligat,
terminos sui episcopatus ipsi assignavimus: videlicet terram Sackele,
Normigunde, Moke, terram Ugenois, Soboliz, Waigele, cum omnibus earum
attinentiis. Ne quis autem ei super eisdem terminis existat iniuriosus,
auctoritate domini papae et nostra, sub anathematis interminatione, prohibemus.
Huius actionis testes sunt: Iohannes praepositus in Riga sanctae Mariae et eius
conventus, Albero prior de Dunemunde cum fratribus suis, magister Volcquinus cum
fratribus suis, Rotmarus germanus noster, Thomas plebanus de Luneburg, vasalli
ecclesiae: comes Burchardus de Kucunois, Daniel de Lineward, Conradus de
Ykescola, Iohannes de Dolen; peregrini: Frethehelmus de Poch, Theodericus de
Escerde, Heinricus de Lit, Iohannes de Bekeshovede, Engelbertus de Tisenhusen,
Iacobus de Urbe; cives: Luderus advocatus, Bernardus de Deventere, Albertus
Utnorthing et alii quam plures. Datum in Riga, a. D. MCCXXIV. XII. cal. Augusti.
_______________________________________________________________
Avots: Liv-, Est- und Curländisches Urkundenbuch. Hrsg. von F.G.Bunge u.a. Bd. I, Reval, 1853. n.61, Kolonnen 64-65.
Ievietots: 11.02.2003.